monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15
Cassiodorus, Institutiones, 1, XIV. Divisio Scripturae divinae secundum antiquam translationem et secundum Septuaginta. <<<     >>> XVI. De virtute Scripturae divinae.

Cassiodorus, Institutiones, 1, CAPUT XV. Sub qua cautela relegi debeat coelestis auctoritas.

1 Vos igitur, qui divinarum et saecularium litterarum cognitione polletis, et scientia vobis est ab usu communi reperire quod dissonat, tali modo sacras percurrite lectiones; a paucis enim doctisque faciendum est, quod simplici et minus eruditae congregationi noscitur esse praeparandum. Quapropter prius introite diligenter, et sic scriptorum delicta corrigite, ne iuste arguamini, si praecipitanter alios emendare tentetis. Istud enim genus emendationis (ut arbitror) valde pulcherrimum est, et doctissimorum hominum negotium gloriosum.
2 Imprimis igitur idiomata Scripturae divinae nulla praesumptione temeretis [ed., temnetis], ne cum ad intellectum communem, quae dicta sunt, trahere cupitis (quod absit), coelestium verborum puritas dissipetur. Idiomata enim legis divinae dicuntur propriae locutiones, quas communis usus non habere cognoscitur; ut est illud: Secundum innocentiam manuum mearum [Psal. VII, 9]; vel: De vultu tuo iudicium meum prodeat [Psal. XXXVIII, 13]. Auribus percipe lacrymas meas [Psal. LXI, 9]. Et, Effundite coram illo corda vestra [Psal. LXII, 9]. Adhaesit anima mea post te [Psal. LXIV, 10]. Multiplicasti locupletare eam.
3 Ibi laetabimur in idipsum [Psal. LXV, 6]. Et inclinavit ex hoc in hoc [Psal. LXXIV, 9]. Misit Moysen servum suum, et Aaron, quem dilexit ipsum [Psal. CIV, 20]. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum [Psal. CXVIII, 82]. Fiat manus tua, ut salvum me faciat [Psal. CXVIII, 137]. Haec et his similia quae nimis putantur vel probantur esse numerosa, licet communis usus refugiat, tamen, ne dissipare liceat, auctoritas illa procul dubio sancta commendat. Quod si enucleatius [ed., ea latius] haec nosse desideratis, legite sancti Augustini septem libros de Modis locutionum quos fecit de quinque libris Moysi, et uno Iesu Nave, et altero Iudicum, et tunc de tali re poteritis abundantissima largitate satiari.
4 In sequenti vero auctoritate vobis similia reperire copiosissime subiacebit.
5 Hebraea vero quaedam nomina hominum vel locorum nulla declinatione frangatis; servetur in eis linguae suae decora sinceritas. Illas tantum litteras commutemus quae vocabuli ipsius possunt exprimere qualitatem, quoniam interpretationem nominis sui unumquodque eorum magno sacramento rei alicuius constat appositum: ut est Seth, Enoch, Lamech, Noe, Sem, Cham, et Iaphet, Aaron, David, et his similia.
6 Locorum autem nomina, ut est Sion, Oreb, Geon, Hermon, vel his similia, pari devotione linquamus.
7 Tertio res quae in bono et in malo ponuntur, non sunt ullatenus temerandae, ut mons, leo, cedrus, catulus leonis, clamor, homo, fructus, calix, vitulus, pastor, thesaurus, vermis, canis, et his similia. Nec illa nomina mutanda sunt, quae pro aliis nominibus apponuntur, ut Satanas, qui a recto calle discedit. Manus lavare significat non esse participem.
8 Quod pedes pro actu ponuntur. Quod frequenter exspectationem pro spe ponit. Semel, pro incommutabili sententia denuntiatur. Iurare Dominum [ed., Deum], pro confirmare dicitur. Ista enim nobis ab expositoribus aperienda desideremus, non aliquid eorum sacrilega voluntate truncemus. Nec illa verba tangenda sunt, quae interdum contra artem quidem humanam posita reperiuntur, sed auctoritate multorum codicum vindicantur; corrumpi siquidem nequeunt quae, inspirante Domino, dicta noscuntur; ut est: Obliti non sumus te [Psal. XLIII, 18]. Et illud: Viri sanguinum et dolosi [Psal. LIV, 14]. Fabricatus est templum. Et, radetur caput suum [Num. VI, 9]. Et, inflabitur ventrem pro, inflabitur ventre.
9 Et, Protulerunt exploratores pavorem terrae, quam exploraverant eam. Vir, si praevaricata fuerit uxor eius [Num. V, 12]. Et: Imponent super altare omnia vasa eius, in quibus ministrant in ipsis [Ibid., 25]. Terra, in qua habitant in ea [Psal. XXIII, 1]. Et: De manu canis unicam meam [Psal. XXI, 21]. Et: Flumina plaudent manibus in se [Psal. XCVII, 8]. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum [Psal. XCV, 12].
10 Et quoniam interdum casus generaque nominum vel temporum humanis regulis nequeunt convenire, sed tamen eorum usum ecclesiasticus consensus amplectitur, duorum vel trium priscorum emendatorumque codicum auctoritas inquiratur - scriptum est enim: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum [Matth. XVIII, 16] - et praesumi non liceat quod divino vindicatur eloquio, ut est in psalmo vigesimo primo: Populo qui nascetur, quem fecit Dominus [Psal. XXI, 32]; et illud Evangelii: Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]. Similiter et in centesimo quadragesimo tertio psalmo: Beatus populus cuius est Dominus Deus eorum [Psal. CXLIII, 15]; et his similia.
11 Regulas igitur elocutionum Latinarum, id est [forte, ut est], quadrigam Messii omnimodis non sequaris, ubi tamen priscorum codicum auctoritate convinceris. Expedit enim interdum praetermittere humanarum formulas dictionum, et divini magis eloquii custodire mensuram. In prosa caput versus heroici finemque non corrigas, id est, quinque longas totidemque breves non audeas improbare; trocheum triplicem laudabilis neglectus abscondat; iotacismos et hiatus vocalium omnino derelinque, quoniam hic locum habere non possunt, quae doctores litterarum liberalium regulariter custodire noscuntur.
12 Istud enim inter humanas dictiones convenit praecaveri, in divinis autem eloquiis tales compositiones nullatenus accusantur. Maneat ubique incorrupta locutio, quae Deo placuisse cognoscitur, ita ut fulgore suo niteat, non humano desiderio carpenda subiaceat. Haec enim et simplices suaviter instruit, et doctos pro sua reverentia decenter delectat.
13 Post superiorem igitur divisionem, ubi diximus idiomata legis divinae non esse tangenda, vel caetera quae sequuntur, locus admonet more maiorum hanc quoque ponere subdivisionem, ut ad particulas partium distinctius venire debeamus. Unde enim doctissimus Aristoteles περὶ ἑρμηνείας suas ad liquidum perducere [ed., producere] potuisset, nisi divisionum et subdivisionum, iterumque particularium divisionum ordine custodito cuncta tractasset?
14 Quem secuti nunc dicimus in quibus litteris sunt librariorum vitia corrigenda. In verbis quae accusativis et ablativis praepositionibus serviunt, situm motumque diligenter observa, quoniam librarii grammaticae artis expertes, ibi maxime probantur errare. Nam si m litteram inconvenienter addas aut demas, dictio tota confusa est.
15 Casus vero nominum, exceptis monoptotis declinationesque verborum quae defectiva non sunt, totasque partes orationis (ubi tamen sacra non impugnat auctoritas) considera diligenter, suisque locis aptata custodi: ne locutionis ordine permixto, totum (quod absit) possideat indecora confusio. B pro v, v pro b, o pro v, n pro m, contra orthographiae praecepta vitiose positas non relinquas.
16 Aspirationem vero superfluam deme aut adiice competenter. Casus nominum temporaque verborum, ubi tamen permitteris, custodi diligenter. Reperies enim frequenter in auctoritate consuetudini dissona, quae tibi non liceat immutare. Sed in his emendatorum codicum servetur exemplum. Caetera vero quae sunt male praesumpta recorrige: quoniam antiquarii [Vide Sidon. Apollin., lib. IX, ep. 16; et cod. Theod. lib. XIV, tit. 9, l. 2.] exinde potius probantur offendere, dum elocutioni Latinae linguae nesciunt servire disposite.
17 AE in fine adverbii non relinquas; ae iterum casui genitivo non subtrahas. Multa etiam respectu euphoniae propter subsequentes litteras probabiliter immutamus, ut illuminatio, irrisio, immutabilis, impius, improbus. G litteram a narratione tolle superfluam; a gnaro enim, id est scito seu perito venit nominis ista compositio. Quod, cum pronomen est, per d, non per t litteram; cum vero adverbium numeri est, per t litteram, non per d scribendum est.
18 Quicquam, magis in prima syllaba c ponendum est quam d, propter euphoniam, quam praecipimur sequi. Quid plura? secundum regulas artigraphorum, quae tamen sunt emendanda percurre, ne articulatae vocis pulchra modulatio, peregrinis litteris maculata, absona potius et indecora reddatur.
19 Orthographos priseos frequenter relege, quos ego inferius titulo trigesimo, qui de antiquariis legitur, propter notitiam librariorum utiliter instruendam, deflorandos esse iudicavi, et extrinsecus huic libro de Orthographia titulum dedi. Ita contigit ut et istud studioso prosit legere, ubi cognoscit quae in Scripturis sanctis minime debeat violare; et illud necessario latius discitur, ubi generaliter praesumpta vitia corrigantur.
20 Quod si tamen aliqua verba reperiuntur absurde posita, aut ex his codicibus quos beatus Hieronymus in editione Septuaginta Interpretum emendavit, vel quos ipse ex Hebraeo transtulit, intrepide corrigenda sunt; aut, sicut beatus Augustinus ait, recurratur ad Graecum pandecten, qui omnem legem divinam dignoscitur continere collectam; vel quibus possibile fuerit, Hebraeam scripturam, vel eius doctores requirere non detrectent. Decet enim ut unde ad nos venit salutaris translatio, inde iterum redeat decora correctio.
21 Merito enim patribus nostris de hac re maxima cura fuit, ne tunica Domini Salvatoris, quam truculentis militibus scindere non licuit, lectoribus subiaceat imperitis. Audiat Spiritus sanctus sincerissima quae donavit, recipiat ille beata quae contulit. Tunc nos fideles sibi esse cognoscit, si dicta ipsius nulla praesumptione carpamus.
22 Nam quemadmodum salvari volumus, si (quod dictu nefas est) remedium salutare pro nostra voluntate corrumpamus?
23 Sed ut in his omnibus addere videaris ornatum, posituras, quas Graeci θέσεις vocant, id est puncta brevissima, pariter et rotunda, et planissima (ut in praefatione iam dictum est) singulis quibusque pone capitibus, praeter translationem sancti Hieronymi, quae colis et commatibus ordinata consistit: quoniam illustrem et planissimam faciunt orationem, quando suis locis (sicut inferius exponetur) aptata resplendent.
24 Quale est enim inoffenso gradu per sensus ire sanctissimos, venasque praeceptorum saluberrimas subtiliter introire, terminos suos modulatae voci competenter affigere, totamque dictionem sic per membra dividere, ut suis partibus considerata pulchrescant? Nam si corpus nostrum indiget per membra cognosci, cur lectio, cum suis partibus videatur esse distincta, confusa relinquitur?
25 Istae siquidem positurae seu puncta, quasi quaedam viae sunt sensuum, et lumina dictionum, quae sic lectores dociles faciunt, tanquam si clarissimis expositoribus imbuantur. Prima est media, secunda subdistinctio, tertia plena; quas a maioribus nostris ideo constat inventas, ut spiritus longa dictione fatigatus, vires suas per spatia discreta [ed., decreta] resumeret. Quas si mavis cupidus lector agnoscere, Donatum lege, qui te possit de hac re brevi compendio diligenter instruere. Has dictiones in Psalterio archetypo nos posuisse retinemus, cuius obscuritates talibus remediis ex maxima parte, Domino praestante, lucidavimus. Ita septenarius numerus ab utraque parte completus est, ut a quibus rebus abstineamus, et quas res in auctoritate emendare praesumamus (sicut opinor) evidenter appareat. Quod si tamen hoc desiderium alio modo potuerit adiuvari, adiiciatur studiis vestris, ne more humanitatis nos aliquid necessarium praetermisisse videamur.
26 Nunc quemadmodum extra auctoritatem reliquas lectiones debeamus emendare, dicendum est. Commentaria legis divinae, epistolas, sermones, librosque priscorum unusquisque emendator sic legat, ut correctiones eorum magistris consociet saecularium litterarum. Et ubicunque paragrammata in disertis hominibus reperta fuerint, intrepidus vitiosa recorrigat: quoniam viri supradicti sic dicta sua composuisse credendi sunt, ut regulas artis grammaticae quas didicerant, custodiisse iudicentur.
27 Epistolae quoque Patrum, sermones et libri diversorum, nec non et homiliae, vel cum haereticis altercationes fidelium (quoniam diversa loca Scripturae divinae suaviter ac diligenter aperiunt) magno studio relegantur; quatenus in Ecclesia Domini quasi quibusdam lampadibus competenter accensis, totum nitidum, totum splendidum (Domino praestante) colluceat. Si quid tamen in eis ad Scripturas divinas exponendas conveniens invenitur, non dubitetis sociare voluminibus divinis, sicut et nos in libris Regum fecisse cognoscimur.
28 Multa enim reperiuntur a probatissimis hominibus per occasionem alterius operis latius de libris dicta divinis, quae auctoritati videlicet sacrae competenter aptantur. Unde supplico, ut quod nos parva [ed., parum] legendo minus explicare potuimus, vos copiosissima lectione saginati, tam de istis codicibus quos dereliquimus, quam quos potueritis feliciter invenire, perfectius in Christi nomine compleatis.
29 Precor etiam vos, qui tamen emendare praesumitis, ut super adiectas litteras ita pulcherrimas facere studeatis, ut potius ab antiquariis scripta fuisse iudicentur. Non enim in illo decore quidquam turpe convenit invenire, quod postea studiosorum oculos videatur offendere. Considerate igitur qualis vobis causa commissa sit: utilitas Christianorum, thesaurus Ecclesiae, lumen animarum.
30 Studete ergo, ne qua remaneat in veritate mendositas, in puritate falsitas, in integritate perversitas litterarum. Sed quoniam novem codices legis divinae prima fronte posuimus, eorumque introductores cum expositoribus suis (iuvante Domino) quanta valuimus curiositate memoravimus; ad postremum tres divisiones a maioribus datas totius legis divinae tetigimus; deinde adiecimus quemadmodum emendari caute debeat coelestis auctoritas: ne discerperetur praesumpta licentia, aut traderetur sequentium manibus indecora confusio.
31 Nunc de virtute lectionis divinae est omnimodis [ed., omnino] disserendum, ut sua quaeque loca propria dulcedine farciantur [ms. Aud., vestiantur].
Cassiodorus HOME

bmv294.71 csg199.55 hab79.35

Cassiodorus, Institutiones, 1, XIV. Divisio Scripturae divinae secundum antiquam translationem et secundum Septuaginta. <<<     >>> XVI. De virtute Scripturae divinae.
monumenta.ch > Cassiodorus > 21 > 22 > 11 > 26 > 29 > 25 > 69 > 14 > 11 > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik